Skip to content

La lettera di nomina alla celebrazione del Millennio – Il cardinale Sodano legato pontificio in Lituania

27 giugno 2009

Il prossimo 6 luglio il cardinale Angelo Sodano, decano del Collegio Cardinalizio, sarà a Vilnius come legato pontificio per la celebrazione del Millennio della Lituania. Il porporato sarà accompagnato da una missione composta da monsignor Grintaras Grusas, segretario della Conferenza episcopale lituana; dal gesuita padre Lionginas Virbalas; da monsignor Piero Pioppo, consigliere di nunziatura in servizio presso la Segreteria di Stato; e da monsignor Jean-François Lantheaume, consigliere della nunziatura apostolica in Lituania. Pubblichiamo la lettera di nomina di Benedetto XVI.

Venerabili Fratri Nostro
Angelo s.r.e. Cardinali Sodano
Collegii Cardinalium Decano

Decimus feliciter advenit annus ex quo tempore Lituaniae primum mentio est facta. Etenim apud Quedlinburgenses Annales nomen illud decem ante saecula apparet, cum sanctus Bruno operam dabat ut Evangelii nuntius in regiones illas salutariter diffunderetur. Complures posthac eventus acciderunt, usque ad superiores proximos annos, minime quidem laetiores. Tantam temporum acerbitatem tristitiamque abiisse arbitramur, cum a religione pietateque aversae vigebant condiciones. Ipsa ibidem Civitas et Ecclesia tutum felixque ingressa videntur iter, ut, miserentis Domini benignitate uberem profectum futurum in aevum assequatur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei solum memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum permovendi atque quod veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus ii inibi quondam effatus est iterum in memoriam revocandi.
Peropportune mensis Iulii die vi, sollemnis erit commemoratio, cum apud universam Lituaniae Nationem coronationis regis Mindaugas dies recoletur atque Gens haec ad translaticia instituta fereque incunabula remigrare videbitur.
Quocirca suasu inductuque clarissimi Valdas Adamkus, Reipublicae Lituaniae Praesidis, ut eventus hic spectabilius efficaciusque evolvatur quendam per insignem Praesulem, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te Legatum Pontificium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus ac Potestatibus Nationis ibidem cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, dum simul optamus ut Domini Beataeque Virginis Mariae favore atque sancti Brunonis patrocinio felicius aevum illa obtineat Natio. Nostro demum nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iunii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

(©L’Osservatore Romano – 28 giugno 2009)

Annunci
No comments yet

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: